HHStAW Bestand 40 Nr. U 720 a

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Urkunde

Identifikation (Urkunde)

Kurzregest 

Verzeichnis der Urkunden des Stifts: 'Registrum litterarum ecclesie sancti Georgii per(tinentium) 1. Primo littera decimarum et ungelt necnon offart et abfart. 2. Item littera de duobus ml. siliginis in Kirpurg ad cantorem pertinentia. 3. Item littera spolii contra Riffenbergenses per dominos impetrata. 4. Item littera de bonis in superiori Brechen, a quibus 6 ml. siliginis et 1 ml. avene annuatim cedunt, sub sigillo domini Gerlaci domini Limpurgensis. Breydenscheider pro nunc habet. 5. Item littera de bonis in Kobern, quare locata sunt hominibus legittimis. 6. Item littera de bonis in Neczbach, quod domini non debent per aliquem in illis bonis impediri nec eciam aliquem hospitare per legem. 7. Item littera de bonis in superiori Brechen, que Breydenscheider possedit de 6 ml. siliginis ut supra. 8. Item littera composicionis de curia Eberchins in Zuetßhem. 9. Item littera super habitacione domus, quam pro nunc dominus Heinricus Wlffhain inhabitat, cum suis pertinenciis circa scholasteriam sitam. 10. Item littera de duabus domibus sitis iuxta portam Grapporte. 11. Item littera parva racione decime in Mude, quare debent solvi. 12. Item littera domus habitacionis in Cainberg. 13. Item littera de duobus ml. siliginis altare sancti Michahelis cedentia per. 14. Item littera de curia in Neczbach. 15. Item littera de bonis ad altare Anne pertinentibus et eciam collacione eiusdem. 16. Item registrum in pappiro racione bonorum in Camppe. 17. Item littera decanatus de 5 ml. siliginis et uni s. den. 18. Item littera, quare canonici sunt ad capitulum sumendi. 19. Item littera confirmacionis eiusdem littere. 20. Item locacionis littera altaris sancti Nycolai episcopi in hospitali ultra pontem Limpurgensem situm. 21. Item littera confirmacionis eiusdem littere per consensum dominorum, quare se debeat regere successive. 22. Item littera incorporacionis ecclesie parrochialis in Eppenrode. 23. Item quedam quitancia pecunialis ex parte Herßbach. 24. Item littera, quare plebanus in Cainberg debet parrochianis facere in Walßdorff. 25. Item littera sententialis contra plebanum in Cainberg de canonica porcione. 26. Item littera de libertate ecclesie in villa Creuche de 1 ml. siliginis. 27. Item littera empcionis domus et fundi aliorumque bonorum in villa Camppe sitorum unacum registro eorundem. 28. Item littera composicionis inter prepositum et capitulum ecclesie Limpurgensis. 29. Item littera incorporacionis ecclesie in Cainberg et unius prebende prepositi. 30. Item littera consensus incorporacionis predicte ecclesie in Cainberg. 31. Item littera confirmacionis eiusdem predicte littere per dyotizanum data. 32. Item littera sententialis inter duos litigantes racione parrochialis ecclesie Limpurgensis in curia Romana impetrata. 33. Item littera cum instrumento composicionis inter dominos et villanos in villa Muede et ecclesie eiusdem ville sancti Gangolffi. 34. Item littera cum registro de bonis in Caverna Kobern. 35. Item littera composicionis prepositi et capituli de ecclesia in Cainberg, quare sit conferenda ea vacante et per quos. 36. Item littera confirmacionis canonicorum decedencium de annis gracie. 37. Item littera de bonis in superiori Brechen, que Breydenscheider possedit, ut eciam prius habetur. 38. Item littera sententialis occasione duorum ml. (...) et capitulo cedencium de altare sancti Andree. 39. Item littera composicionis inter domicellos de Riffenberg et capitulum, que littera eciam continet 50 ml. siliginis ipsis annuatim cedentibus. 40. Item littera sententialis inter capitulum et villanos in Cainberg, quare sit tenendum cum ariete, thauro et porco. 41. Item littera statutorum inter canonicos. 42. Item littera plebanie in Nuewenkirchen ex parte capelle in Hubelingen. 43. Item littera conferendo ecclesiam in Nuewenkirchen. 44. Item littera de preposito Limpurgensi et prepositis laicis decedentibus necnon de aliquibus libertatibus et incorporacione in Berge et Limpurg. 45. Item littera, quod capitulum non debet habere leger in curia et bonis in Neczebach, ut eciam prius habetur una littera. 46. Item littere de decima in Staffel, de mancipacione canonicorum et eciam rectorie scholarium cum aliis in uno compacto ligate. 47. Item littera, quare prepositi triticum in superiori Brechen debent petere et quando eis debet cedere. 48. Item littera, quod capitulum habet conferre parrochiam in Limpurg et in Berge, cum tribus magnis sigillis. 49. Item littera in tali forma de verbo ad verbum ut supra. 50. Item littera, quod altare sancte Marie virginis a collacione est translatum seu incorporatum prepositure ecclesie in staurum sive recompensacionem ecclesie in Eppenrode. 51. Item littera collacionis ecclesie in Berge et ecclesie in Nuehenkirchen. 52. Item littera testamenti et locacionis altaris sancti Georgii et eciam curie circa longos gradus. 53. Item littera composicionis inter capitulum et dominum dictum Stayl ex parte decime in Erlebach circa Kainberg. 54. Item littera censuum tritici in superiori Brechen ac aliarum villarum cohortancium. 55. Item littera composicionis inter capitulum et plebanum in Cainberg super continenciis et laboribus circa parrochianos suos sibi impensis. 56. Item littera incorporacionis decanatus et plebani nostri. 57. Item instrumentum separacionis ecclesie in Berge et Panrode et fabrice ibidem. 58. Item littera de incorporacione ecclesie in Eppenrode et aliarum (!) iurium. 59. Item littera de incorporacione ecclesie in Eppenrode et sancti Laurencii. 60. Item littera locacionis prepositure, quibus conferre habeat. 61. Item littera de bonis in Creuche, que dominus decanus pronunc possedit. 62. Item littera composicionis capituli et Danielis de Elkerhusen racione bonorum in Zuetßhem. 63. Item littera empcionis bonorum in Ailbach sitorum, nunc presencie habent. 64. Item littera transsumpti in Brechelbach magne littere. 65. Item littera sententialis contra Cunonem Sculteti ex parte prepositure. 66. Item littera incorporacionis ecclesie in Eppenrode. 67. Item littera decem den. de horrio trans pontem et de agris by der Elben presencie. 68. Item littera duorum ml. siliginis presencie in Kainberg cedencium et de domo circa longos gradus sita quatuor altaribus pertinentibus, scilicet altari sancte Marie, Anne, Georgii et Bartholomei. 69. Item littera duarum marcarum in Walsdorff cedencium de parva decima. 70. Item consensus, littera prepositi de ecclesia in Cainberg, Eppenrode et capelle sancti Laurencii in Limpurg. Summa litterarum 73 (!) in toto. An omnis fuit in cista, dubitatur.'

Datierung 

1427 August 6

Originaldatierung 

anno domini 1427, ipso die Sixti

Vermerke (Urkunde)

Formalbeschreibung 

Reinschrift Papier auf einem Doppelblatt in Schmalfolio, ab Nr. 38 auf der 2. Seite, das 2. Blatt unbeschrieben

Informationen / Notizen

Zusatzinformationen 

Struck, Chorherrenstift St. Georg Limburg, Nr. 937

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original Urkunde